- CALPURNIA
- I.CALPURNIAFamil. apud Ronos, nobilis. A Calpo Numae Pompil. filiorum und dicta Plut. in Numa.II.CALPURNIALex Roman. de Ambitu, crescente mdies Magistratuum in provinciis libidine, lata a L. Calpurnio Pisone Tribun. pleb. an. Urb. Cond. 604. L. Marciô Censorinô, M. Maniliô Consulib. fuit, Ut non tantum poenâ graviore hoc crimen vindicaretur, sed etiam, ut certum haec quaestio posthac haberet Praetorem: quo sic novâ lege sociis opus non esset, sed certum, ad quem confugerent, Iudicem statim haberent, Cicer. de Offic. l. 2. in Bruto, etc.III.CALPURNIAaltera pellicum, cui Claudius C. maxime insueverat, a Narcisso largitione et promissis inducta, ut indicaret Messalinam nupsisse Silio. Tacit. l. 11. Annal. c. 30.IV.CALPURNIAillustris femina, ab Agrippina perversa, quia formam eius Claudius fortuitô sermone laudaverat, Tacit. l. 12. Annal. c. 22. restituta, post caedem Agrippinae, a Nerone, l. 14. c. 12. Annal.V.CALPURNIAuxor Iuli Caesaris, somniavit eô die, quô maritus occisus est, culmen domus corruere, maritumque inter amplexus suos trucidari. Etiam sponte dissilierunt aedium fores. Sueton. in Caelare, c. 81.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.